Liber Proverbiorum*

Caput 23: 29

cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
(* Traductions européennes)

Glose

Cui vae, cujus.Quaerit disputando, etc., usque ad de quo Judaeis:Vos ex patre diabolo estisJoan. 8..Cui rixae? cui foveae? Rixae,quia concordiam non servat, etc., usque ad et saepissime in foveam incidit, de qua:Fovea enim profunda est meretrix,etc.Cui sine causa vulnera?quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quae nulla ferri causa pertulerunt.Cui suffossio oculorum?quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit caecitatem.